Cum scriptum sit sine consilio nil facias, cur me inconsulto
perquisistis illicitas gracias? In privata autem re unusquisque
in suo sensu habundet; in re vero communi si gradimur per
diverticula, multa e regione occurrent pericula. Quod minime
perspicitis, quia in vobismet tamquam iustus confiditis. Non est
vobis cura de aliquo, quasi tutus in astutię angulo. Cavendum
est, ne mordeat coluber calcaneum vitę, licet tria oscula
porrexerint vobis tres Caritę. Prima enim fronti infixit osculum,
per quod habetis incomparandę pulchritudinis flosculum.
Secunda quidem hori aptavit basium, in quo geritis
eloquentię bravium. Tercia vero deosculata est pectus, ubi reposuit
sapientię et scientię questus. Hinc est, quod nimia formositate
Ganimedem obfuscatis, Tullium et Demostenen
perorando conculcatis, Salomonem vero in scientia prevolatis.
Hinc est, quod ad comparationem vestri omnes nos sine albedine,
sine lingua, sine sale comprobatis, hoc est, Ethyopes,
traulos et rancidos iudicatis. Totus igitur sapiens, facundus et
pulcher parvi curatis, limatus aut ferrugineus nos feriat culter.
Quid ergo erit nobis? Fugiamus ad eum, qui dixit: Venite ad me
omnes, qui laboratis, qui trepidatis; ego autem a vobis auferam
omnes larvas calamitatis. Non sit ergo nobis vanum
quantotius arripere consilium sanum, quia iste formosus, iste
|
|