Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 100


obsessum itur, anno incarnati Salvatoris MXCIIII. Hoc autem operimentum fraudis suae
Guillelmus sibi opponebat, quod, cum ab urbicolis primo infra urbem susceptus est, illis improvisa
determinatione jurejurando firmaverat, se numquam alicui urbem redditurum, excepto
Lodovisio, filio ducis, et hoc quia parvulus erat, post decem annos futuros fidelitatem, quam
duci juraverat, solvere minoris offensae vel opprobrii ducens, quam quod perjuris et fraudatoribus
juraverat. Sic avara ambitio, sed et uxoris prava persuasio, mentem juvenis, a
bono honestoque discedendo, proclive coecatam sibi illexerat.
Dux ab omni Apulia equitum peditumque copiis, fratre Boamundo sibi in auxilium cum
Ydrontinis et Tarentinis et reliquis, qui sui juris erant, assumptis, Vallem Gratensem, versus
Castri-villam occupat. Comes vero multa millia Saracenorum a Sicilia et Calabria conducens,
equitum quoque sive peditum Christianorum copias illorsum nepoti occurrere accelerans
non relaxat.
Porro Guillelmus de Grantemanil, auctoritatis viros adversum se conspirasse et obsidionem
sibi imminere cognoscens, sese ad defendendum pro posse aptat. Dumque sibi auxilia
undecumque conducere nititur, quamvis mos sit juvenibus talibus exercitiis, causa militaris
laudis, sed et quaestus libenter interesse, tam iram comitis quam ducis veriti, minime sibi,
cum multa promitteret, associari praesumebant, maxime quia fortunam sibi adversam, propter
quod culpa in ipsum cum aliqua inhonestate retorquebatur, praenotantes metuebant.
Dux autem in valle Gratensi comitem, dum veniat, sustinet; castrum, quod Sancti Marci
dicitur, usque properans, deditione civium tali pactione firmata, suscipit, ut in perpetuum - dum
in vita comes fuerit illud - Guillelmo non reddant. Inde Rossanam usque pertransiens, quia
Guillelmus filios potentiorum civium sibi obsides adduxerat, minus sibi assentientes offendit.
Sed quia ipse dux jam ante annum, contra voluntatem Graecorum, qui eidem urbi maxima
ex parte principabantur, graeco archiepiscopo eiusdem sedis defuncto, successorem
latinum eligendo subrogaverat, sed necdum consacratione firmatus erat, electione latini frustrata,
dum a duce conceditur ut de sua gente archiepiscopum sibi Graeci pro libitu eligant,
favorem illorum adeptus, urbem quoque illorum deditione obtinuit. Sed castrum oppugnans,
fidelibus Guillelmi renitentibus, minime praevaluit.
Porro comes cum exercitu veniens, de duce, qui jam tantum profecerat, gavisus, juxta
castrum Tarsae, super fluvium, qui a Sancto Marco defluit - quo jam dux tentoria sua
fixerat - castrametatus est.
Hic Guillelmus, a comite invitatus, ut securus ad colloquium veniat, accessit. Multisque
circumventionibus usus, dum et fraudem suam operiret et quae pervaserat retinetur, rursus,
sapientum verbis obviantibus, minus honeste praevalet. Consilio comitis persuaserat, quod
duci restituit. Dux autem, jus suum expetendo, Guillelmum exequens reconciliari sibi, ut,
judicio comitis caeterorumque prudentum, qui interant, virorum, jus teneat, quod sibi tandiu
injurius extiterat, sacramento et fide promissa obtestatur. Qui, sui reatus conscius et judicio
praegravari timens, dum renuit, licentia abeundi accepta, Castri-villam impune redit.
Quem dux et comes in crastinum cum omni exercitu subsequenti castrum obsidione
vallant, sicque undique ligno et armatorum copiis sepiendo cingentes, ut nulla ex parte aditus

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio