Repugnabat enim vita ipsius verbis bonis que loquebatur, quia
ariolus erat et magus et docuit Balach mittere scandalum coram
filiis Israel, edere et fornicari, Apoc. II et Numeri XXV. Nec profuit
ei quod dixit: Moriatur anima mea morte iustorum, et fiant
novissima mea horum similia. Et Iob XXXII: Nescio enim quamdiu
subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.
Simili modo sunt nonnulli qui confitentur se nosse Deum,
factis autem negant, ut dicit Apostolus, ad Titum I: cum sint
abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi. Tales
fuerunt Iudei, de quibus Dominus dixit, Ys. XXIX et Mat. XV:
Hypocrite, bene prophetavit de vobis Ysaias dicens: Populus hic
labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Et iterum Luc.
XVI: Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus, Deus autem
novit corda vestra; quia quod hominibus altum est, abominatio est
apud Deum.
Igitur propter predicta merito fuit repulsus et contemptus
a Deo, et quia erat magnus prolocutor, sicut tu es, et quia loquebatur
per ambages, sicut tu facis. Sed in Eccle. dicitur, VI: Verba
sunt plurima multamque in disputando habentia vanitatem, quia,
sicut idem Ecclesiastes dicit, X, stultus verba multiplicat. Et ideo
qui imponit stulto silentium, iras mitigat, Prover. XXVI. Item
Prover. XXVI: Vidisti hominem sapientem sibi videri; magis illo
spem habebit stultus. Item Prover. XXIX: Vidisti hominem velocem
ad loquendum: stultitia magis speranda est quam illius correctio.
Item Eccli. XXII: Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat
testam. Quare? Quia Iohannes Crisostomus rationem assignat
dicens: 'Sicut non potest fieri ut ligna mittendo ignem extinguas,
sic non potest fieri ut rationem reddendo places hominem
malum'. Quare hoc? Quia, sicut Sapiens in Prover. dicit, XVIII,
non recipit stultus verba prudentie, nisi ea dixeris que versantur in
corde eius.
Igitur scriptura Balaam et Heliú et Cayphé et Sibille et Merlini,
Ioachym atque Methodii ab Ecclesia non spernitur, sed gratanter
suscipitur, in quantum bona et utilia et vera dixerunt, quia,
sicut dicit beatus Ambrosius, 'verum a quocumque dicatur, a
Spiritu Sancto est'. Et Dominus dicit, Mat. XXIII: Super cathedram
|
|