Stephanus de Sancto Georgio: Epistolae

Pag 45


Responsiva dicti regis Anglie ad litteras suprascriptas, per
Stephanum.
Nuntiatus nobis per litteras vestras, quas honorificentia condigna recepimus,
rumor de creatione novorum cardinalium letabundus mentem
nostram in iubilum exultationis erexit et presagio vallavit fortis fiducie
latus nostrum, ex ipsius insinuatione percepto, quod aliqui cardinalium
predictorum specialis amicitie federe, aliqui vero unione vobis sanguinis,
coniunguntur. Fortitudinem namque vestram vestreque domus propriam
reputamus et promotionem vestrorum, qui gubernaculo vestro reguntur
vestreque ratis velis amplissimis provehuntur, carissimam nobis atque dulcissimam,
in sinceritatis azimis amplexamur, fiducie fertilis ubertate subvecti,
quod, sicut scripsistis, vos, talibus stipati confratribus, talibus amicis
et consanguineis communiti, efficacius posse creditis nostra beneplacita
promovere. Concedat, oramus, Altissimus et illis, ut gubernatoris pariter
et vectoris intendat arbitrio, gratitudinis imitande gratiam, et nobis
corda eorum taliter moderandi, quod urbi et orbi in fulcimentum Christiane
fidei, sicut credulitas vestra tenere se asserit, et nos etiam tenemus
et credimus, in promotione ipsorum, salubriter sit provisum, sicque nos
possumus, ingruente necessitatis articulo, ad vos in ipsis et ad ipsos in
vobis unanimiter vobiscum in domo Domini ambulantes recurrere confidenter

Torna all'inizio