Ad quartum dicendum, quod quamvis subditus non habeat iudicare de praecepto
praelati, habet tamen iudicare de actu proprio in his dumtaxat in quibus
praelato ex ordine praelationis subditus non est; et ideo non oportet quod in
omnibus obediat, immo necesse est quod in quibusdam non obediat.
Ad quintum dicendum, quod illi qui obedientiam non profitentur, non tenentur
in omnibus obedire spiritualibus praelatis, nisi in illis quae pertinent ad regulam
quam in baptismo professi sunt, ut scilicet abrenuntiantes satanae et omnibus
pompis eius et christianam vitam agere profitentes, induant novum hominem,
qui secundum Deum creatus est.
EXPOSITIO TEXTUS
«Post praedicta, consideratione dignum occurrit». Ratio ordinis est: quia
potentia per actum cognoscitur; unde prius de actu peccati determinandum fuit
quam de potentia peccandi; quamvis potentia actu naturaliter sit prior.
«Utrum potentia peccandi sit nobis a Deo vel a nobis». Videtur debuisse dicere,
potentiae peccandi, pluraliter, quia actibus plurium potentiarum peccare contingit.
- Sed dicendum, quod nulla potentia habet quod eliciat actum peccati,
nisi inquantum est voluntas vel a voluntate mota; et ideo una potentia est
secundum quam primo peccatum inest, scilicet voluntas vel liberum arbitrium.
«Mala voluntas non a Deo nobis est, sed a nobis et a diabolo». Hoc verum est,
si sumatur voluntas pro actu voluntatis; non autem si sumatur pro potentia,
quae est principium actus; et ideo similitudo nulla est, per quam a simili de
potentia concludere volunt.
«Sed pluribus sanctorum testimoniis indubitanter monstratur quod potestas
mali a Deo est». Videtur quod probatio Magistri nihil valeat: quia auctoritates
sequentes non loquuntur de potentia peccandi, sed de potestate praelationis. –
Sed dicendum quod in potestate praelationis, quae habitualis potentia est,
includitur etiam habitualis potestas peccandi: quia propter potestatem praelationis
multa peccata praelati facere possunt, quae non possent, si praelati non
essent.
«Per me reges regnant, et tyranni per me terram tenent». Quae sit differentia
inter regem et tyrannum, ex dictis in tertio articulo primae quaestionis apparet.
«Sed sciendum est, Apostolum ibi loqui de saeculari potestate». Videtur quod
solutio Magistri sit insufficiens: quia superius ostendit etiam potestatem nocendi
quam diabolus habet, a Deo esse; et ita videtur quod si potestati est obediendum,
quia potestas est a Deo, etiam diabolo sit obediendum. - Sed dicendum
quod proculdubio auctoritas Apostoli tantum de potestate praelationis intelligitur;
cuiusmodi potestatem supra homines diabolus non habet; nisi inquantum
|
|