est expressum; preterea in omnes contra reservationem ordinationis, omnimode moderationis,
correctionis et abrogationis nostre per nos faciendarum, circa condenpnationes et merita, nec
minus effectum societatis, que dicitur societas Crucis in civitate predicta, et suspensionis
statutorum societatis ipsius, sicut superius est expressum, venire temere presumentes, ac inhibentes
et non restituentes, si possibilitatem habeant, bona predicta, iuxta ordinationis arbitrii
et precepti nostri tenorem; excommunicationis sententiam promulgamus. Si vero comune
predictum premissa et eorum singula non servaverit, illud omnibus iuribus, iurisdictionibus,
privilegiis, libertatibus, districtu vel comitatu privamus. Et volumus quod ea omnia, ex nunc, ad
Romanam ecclesiam libere devolvantur. Et nichillominus comune predictum, propter hoc,
ecclesiastico subiaceat interdicto; singulares etiam persone cuiuscunque conditionis ac status
extiterint, in premissis et eorum quolibet delinquentes, potestariis et aliis publicis officiis, ac
etiam, si sint doctores legum, iudices aut notarii, simili auctoritate privamus, ac eorum etiam
filii et nepotes descendentes ab ipsis omnium beneficiorum ecclesiasticorum, si qua optinent,
privationem poterunt non inmerito formidare, et quod reddantur inhabiles ad illa vel alia
ulterius optinenda. Medietatem quoque omnium bonorum taliter delinquentium, ex nunc,
eidem ecclesie nichillominus confiscamus.
Quod si, quod absit, ipsum comune vel aliqua partium in premissis inhobedientes
forsan extiterint, volumus quod comune predicte civitatis et pars huiusmodi ac eorum bona
pro expensis, que contra comune seu partem rebellem, propter hoc, fieri contingerint, obligari
possint per eandem ecclesiam ad expensas huiusmodi restaurandas.
Reservamus quoque [nobis] expresse in hiis omnibus et quolibet premissorum quacunque
fuerint apostolica seu arbitraria potestate fulcita, ordinandi, diffiniendi, statuendi, decernendi,
dicendi, precipiendi, mandandi, arbitrandi, corrigendi, emendandi, interpretandi, declarandi,
addendi et mutandi, quotiens et quando nobis videbitur expedire, plenariam potestatem.
Nulli ergo."
Item, eo anno, scilicet M.CC. LXXVIIII, indictione VII, die lune X mensis iulii, mortuus
fuit d. Manfredus de Nordiglis de Imola, quem occiderunt Suçus de Lauçano et Galixius condam
domini Uspinelli de Imola, propter cuius mortem fuit in civitate Imole magnus rumor, ita
quod steterunt armati omnes Imolenses, ex utraque parte, diu noctuque, et fecerunt seragla;
nam pars de Nordiglis aseraglavit se ad portam Alonis, et pars Mendullorum ad portam de
Spuvigla, et sic armati omnes steterunt quousque dominus Bertoldus comes Romaniole venit
Imolam.
Item, eo anno, fuit maximum siccum, ita quod non pluit a mense aprilis in antea, usque ad
medium mensem septenbris, et calor maximus fuit in dicta estate, et Faventini vindemiaverunt
omnes de mense augusti, propter uvas, que erant mature, et propter danpna, que fiebant
in vineis a forensibus, qui stabant in civitate Faventie.
Item, eo anno, de mense septenbris, d. Bertuldus comes Romanie ivit ad civitatem Ravenne,
et fecit concordiam inter intrinsecos et extrinsecos de Ravenna, ita quod, die dominica
X intrante septenbri, illi, qui erant extra Ravennam, intraverunt Ravennam, scilicet dominus
Guilielmus Franciscus, qui erat dominus domus Traversariorum de Ravenna, dominus
|
|