Salimbene de Adam: Cronica

Pag 722


De conversione Grecorum et Iudeorum et omnium gentium.
Quod autem sequitur in versibus illis:
Nunc male captivi tunc convertentur Achivi,
id est Greci, sic potest intelligi, quia ad litteram Greci interfuerunt
concilio Lugdunensi quod a papa Gregorio decimo extitit
celebratum, promittentes reverti ad Romane Ecclesie unitatem.
Ideo Dominus dicit eis, Iere. III: Convertimini, filii, revertentes,
dicit Dominus, quia ego vir vester, et assumam vos, unum de civitate
et duos de cognatione, et introducam vos in Syon, et dabo vobis
pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.
Et infra, eodem, de conversione Iudeorum vel etiam Grecorum:
Convertimini, filii, revertentes, et sanabo aversiones vestras.
Ecce nos venimus ad te. Tu enim es Dominus Deus noster. Vere
mendaces erant colles, multitudo montium. Vere in Domino Deo
nostro salus Israel. Confusio comedit labores patrum nostrorum ab
adolescentia nostra. Porro de conversione Grecorum dicit abbas
Ioachym in expositione evangelistarum super illo loco Io. IIII:
Oportebat autem eum transire per Samariam. De conversione autem
Iudeorum exponit idem abbas Evangelium. Luc., II: Et factum
est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio
doctorum et cet. usque ad finem capituli. Vide in libro abbatis,
quia pulcherrima et delectabilis expositio est ac veritate plena.
Item de conversione Iudeorum dicit Ys. X: Reliquie convertentur,
reliquie, inquam, Iacob ad Dominum fortem. Si enim fuerit populus
tuus Israel quasi arena maris, reliquie convertentur ex eo. Consummatio
abbreviata inundabit iustitiam. Consummationem enim et
abreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis
terre. Idem habetur Ys. XXVIII. Item de conversione Iudeorum
habetur, Osee III: Dies multos sedebunt filii Israel sine rege et
sine principe et sine sacrifitio et sine altari et sine ephod et sine
therafim. Et post hec revertentur filii Israel et querent Dominum
Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad

Torna all'inizio