acciperet auxilia. qui fortunam magis quam amicitiam secutus
occidit Pompeium, caput eius et anulum Caesari misit. quo
conspecto Caesar etiam lacrimas fudisse dicitur tanti viri intuens
caput et generi quondam sui.
Mox Caesar Alexandriam venit. ipsi quoque Ptolomaeus
insidias paravit. || Caesar vi insistentium hostium pressus
scapham ascendit, qua mox pondere subsequentium gravata
ac mersa per ducentos passus ad navem una manu elevata,
qua chartas tenebat, natando pervenit. mox navali certamine
pulsatus magna facilitate classem regiam aut depressit aut cepit.
Alexandrinis petentibus regem reddidit monitum, ut amicitiam
magis Romanam quam arma experiri studeret; qui
tamen, ilico ut liber fuit, bellum intulit sed continuo cum
toto exercitu suo et ipse deletus est; nam viginti milia hominum
in eo bello caesa referuntur; duodecim milia cum
septuaginta longis navibus dedita, quingenti ex victoribus cecidisse
dicuntur. rex ipse adulescens scapha exceptus, ut
fugeret, multis insilentibus mersus necatusque est, corpus
eius ad litus devolutum indicio loricae aureae cognitum fuit. ||
Caesar Alexandria potitus regnum Cleopatrae dedit Ptolomaei
sorori, cum qua consuetudinem stupri habuerat, quae postea ||
regio comitatu urbem ingressa est. || rediens inde Caesar Pharnacem
Mithridatis Magni filium, qui Pompeio in auxilium apud
Thessaliam fuerat, rebellantem in Ponto et multas populi Romani
provincias occupantem, vicit acie, postea ad mortem coegit.
Inde Romam regressus tertio se consulem fecit cum M.
Aemilio Lepido, qui ei magister equitum dictatori ante annum
fuerat. inde in Africam profectus est, ubi infinita nobilitas
cum Iuba Mauritaniae rege bellum reparaverat. duces autem
Romani erant P. Cornelius Scipio ex genere antiquissimo Scipionis
Africani (hic etiam socer M. Pompei fuerat), M. Petreiusque
Varus, M. Porcius Cato, L. Cornelius Faustus Sullae dictatoris
filius. contra hos commisso proelio post multas dimicationes
victor fuit Caesar. Cato Scipio Petreius Iuba ipsi se occiderunt.
Faustus Sullae quondam dictatoris filius Pompei gener a Caesare
interfectus est.
|
|