| an mendatium. Alioquin non dabo tibi responsum". Grosulanus vero super hoc percunctatus,
 tandem in eodem conventu dicit: "Volo, ut dicas verum". Grosulanus vero super hoc
 quasi a Domino confortatus, dixit: "Literas, de quibus me interrogas, ego non dictavi nec
 scripsi, sed et alias in divina a pagina legi, et in ipsis non inveni verbum quod confirmaret
 te iure posse esse Mediolanensis ecclesie archiepiscopum; atque conscilium et auxilium dedi
 pluribus clericis et viris, qui miserunt Romam Obizonem Nigrum et Heribertum de Bruzano,
 ut rogarent papam ne tibi miteret stolam". Unde Grosulanus comotus ait: "Archiepiscopus
 nunc sum et stolam habeo. Quod nisi satisfeceris michi de hac presumptione, faciam
 de te, quod michi pertinet facere". Tunc presbiter porexit sibi cartarn signatam
 apostolico sigillo, hec continentem: "Gregorius episcopus, servus servorum Dei, Liprando
 sacerdoti salutem et apostolicam benedictionem. Si sanctorum memoriam veneramur, de
 quo legimus morte et abscissione membrorum, si patientiam laudamus eorum, quos a fide
 Christi gladius nec ulla pena divisit; tu quoque abscisso naso et auribus pro Christi nomine
 laudabilior es, qui ad eam gratia pertingere meruisti, que ab omnibus desideranda est, que
 a sanctis, si perseveraveris in finem, non discrepas. Integritas quidem corporis tui diminuta
 est, sed interior homo, qui renovatur de die in diem, magnum sanctitatis suscepit incrementum.
 Forma visibilis turpior, sed imago Dei, que est forma iustitie, facta est in diminutione
 iocondior, in turpitudine pulchrior. Unde in canticis canticorum gloriatur ecclesia
 dicens: Nigra sum, filie Yerusalem. Quod si interior species nichil passa est detrimenti
 hiis abscissionibus, non est abscisum a te sacerdotale officium, quod proprium est sanctitatis
 et non tantum conscideratur in integritate membrorum, quantum in integritate virtutum.
 Unde imperator Constantinus Yerosolimitani episcopi cujusdam occulum pro nomine Christi
 erutum sepe osculabatur. Et exemplo patrum atque documento majorum didicimus non
 auferre sacrum officium martyribus pro hujusmodi censura membrorum. Proinde, martir
 Christi, confortare in Domino; magis credas in te nunc esse presbiteratus officium, quod
 prius olei unctione, nunc vero tibi est sanguinis tinctione comissum; et quanto minus habes
 quod possit auferri, tanto minus timeas predicare, que recta sunt, seminare que centuplicata
 redentur. Scimus quidem, te ab inimicis sancte ecclesie semper inimicari atque affligi;
 sed tu ne eos timeas, neque perterearis, quia nos tam te, quam tua omnia sub nostra et sub
 apostolice sedis tutella cum magna caritate tenemus. Et si in aliquibus tibi necessarium
 fuerit apostolicam sedem apellare concedimus; et si ad nos et ad sedem nostram veneris,
 cum gaudio et magno honore suscipere parati sumus". Hiis perlectis, Grosulanus, quasi
 vellet destruere, sigillum strinxit et capa sua texit. Inde presbiter seu irato animo rem suam
 quesivit, et requirendo Grosulano ait, nisi sigillum et cartam sibi illesam rederet, civitatem
 totam inde commoveret. Et carta sigillata et inlesa sibi redita, Arialdus, abas monasterii
 Dionisii, seorsum presbiterum fecit et in cameram duxit, atque inter multa blanda presbitero
 ait, ut manum obedientiae Grosulano daret. Sed presbiter ipse, exaltando et reiterando
 vocem, inquit: "Manum obedientie? manum obedientie? Per viventem in saecula, nec
 minimum digitum manus mee darem pro hac re". Quod cum audisset conventus clericorum,
 qui adhuc aderat in palatio, ait intra se: "hoc conscilium non est in scilentio". Et
 cum abas et presbiter cameram exissent, et archiepiscopus signum dissolvendi conscilium
 dedisset, presbiter sibi scilentium indixit et audientiam habuit, dicens: "Ne scandalum in me
 faciatis, scitote, ego.. in meo officio, secundum quod ipse servaverit me in suo". Et talli
 tenore prebuit manum Grosulano.
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 
 
 25
 
 
 
 
 30
 
 
 
 
 35
 
 
 
 
 40
 
 
 
 
 |