Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 436


infirmitas hominis que consistit in vagacione et in exclusione a
quolibet alio cogitatu. Et infirmatus est et visitaverunt eum amici
sui dicentes ei: ne timeas, quia hoc a Deo est. Et respondit:
propterea timeo magis mihi. Et vidit quendam senem tingentem
capillos suos; cui dixit: quia canos occultas, non propter hoc
senectutem ascondis. Et vidit quendam stultum cum anulo aureo
et dixit ei: magis te dedecorat aurum quam ornet. Et dixit:
pocius eligas adire medicum quam eum ad te venire, quia necesse
habes medelam querere donec fueris sanus et fortis et
non, cum naturam superaverit egritudo, veniat ad te medicus;
similiter dico de medico anime. Et dixit: quando volueris aliquem
corripere, non te geras velut homo optans de alio habere
vindictam, immo agas velut medicus ipsum curare volens. Et
cum volueris corripere te ipsum, exponas te sicut se medico
eger exponit. Et interrogaverunt: quid agendum est ut homo
non irascatur? Respondit: recordetur semper quod non necesse
est ut sibi semper serviatur, sed quod aliqua vice serviturus
est, nec oportet quod iugiter obediatur ei sed interdum obediat
alteri, nec est necessarium quod coleretur ab aliis semper,
vero ut patiatur et ipse: et cum hoc fecerit, debilitabitur ira
ipsius. Et vidit Alexandrum coram quo stabat versificator quidam
laudans eum; et ipse, assumens panem, cepit comedere; cui dixerunt:
quid est quod agis? Respondit: hoc ago quod utilius
est quam audire mendacia. Et dixit: si bene egeris ad quod te
conlaudant, non eris melior propter hoc. Et dixit: non loquaris
adversus aliquem priusquam audias eloquia sua et preceperis
comparationem sciencie eius et tue; et si receperis quod ille
sit te melior, taceas nitens aliquid adipisci ab eo; quod si eo
melius te habueris, audacter proferas quod volueris. Et dixit discipulis:
si quis dederit vobis bonum cum amore consilium, ei
prestate cum amore obedienciam. Et dixerunt ei: quis est qui

Torna all'inizio