Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 676


SED CONTRA est, quia probatur in 7 Physic., quod ex se movetur. Sed ex
se motum non potest esse, ut probatur ibidem, nisi illud cuius una pars est
movens, et altera mota; et omnis talis motus, est motus virtutis apprehendentis.
Ergo oportet motum caeli esse ab aliqua virtute apprehendente.
Praeterea, omnis motus naturalis est corpus existentis extra «ubi» suum. Hoc
autem est impossibile in caelo ponere. Ergo motus caeli est ab aliqua
apprehensione.
Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc est multiplex opinio.
Quidam enim dicunt, quod sicut motus aliorum corporum simplicium est ex
naturis eorum corporalibus, ita etiam motus corporis caelestis. Illud autem non
videtur esse verum. Quia omnis motus est ab aliquo motore. In motu autem corporum
simplicium, quamvis forma naturalis sit principium motus, non tamen
est motor; sed essentialis motor est generans quod dedit formam, et accidentalis
est removens prohibens, ut probatur in 8 Physic.: quae nullo modo
competunt corpori caelesti. Et praeterea motus naturalis est ad unam partem
tantum, et perficitur quiete naturali, et est corporis existentis extra ubi naturale:
quae omnia etiam a corpore caelesti aliena sunt.
Et ideo alii dicunt, quod oportet motum corporis caelestis esse ab aliquo intellectu
et voluntate, sed non immediate ab ipso Deo: hoc enim ordini divinae
sapientiae non congruit, cuius effectus ad ultima per media deveniunt, ut
Dionysius dicit. Et ideo Gregorius dicit, quod corporalis creatura
per spiritualem administratur; et ideo probabile est quod aliquis intellectus
creatus sit motor proximus caeli.
Sciendum tamen quod philosophi posuerunt diversos motores in diversis motibus
et mobilibus: unde secundum eorum numerum probaverunt numerum intelligentiarum
moventium. Unicuique tamen orbi assignaverunt duos motores:
unum coniunctum, quem dixerunt animam orbis; et alterum separatum, quem
dixerunt intelligentiam. Cuius positionis ratio fuit, quia intelligentia secundum
eos habet formas universales, quae non convenit ut immediate dirigant in renovationibus
diversis motus caeli, et in his quae per motum caeli educuntur; et
ideo oportet habere motorem in quo sint formae particulares dirigentes in
motu, et hunc dicunt esse animam orbis.

Torna all'inizio