Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 133


vivere politice debeant esse amicabiles et affabiles, non
tamen omnes eodem modo amicabiles debent esse. Nam
quia nimia familiaritas contemptum parit, reges et
principes, ut in reverentia habeantur, et ne dignitas regia
vilescat, maturius se habere debent, quam alii. Unde
Philosophus 5. Politicorum dando cautelas Regum et
principum, ait, quod decet reges et principes apparere
personas reverendas, ne contemptibiles habeantur. Sicut
enim in sumptione et in aliis recta ratio dictat, ut secundum
diversitatem personarum diversimode fiat: quia
aliquis cibus esse multus infirmo, qui esset modicus sano:
sic in conversatione hominum. aliqua enim familiaritas
reputatur regi ad virtutem, et dicitur ex hoc
amicabilis esse: quia si aliqua una communis persona non
plus de familiatitate participaret, reputaretur ei ad vitium,
non ad virtutem: et non diceretur amicabilis, sed
sylvestris.
Quid est veritas, et circa quae habet esse, et quod
decet reges et principes esse veraces.
Cap. XXIX.

Sicut circa conversationem in vita contingit superabundare,
et deficere: sic circa veritatem contingit superabundare,
et deficere. Veritas enim in quadam adaequatione
consistit. Qui vero plus dicit quam sit, a veritate
recedit ratione abundantiae: qui vero quae sunt
negat, et minora confitetur, a veritate recedit ratione
defectus. Quare cum mendacium sit semper fugiendum,
ut dicitur 4. Ethicorum, qui non sunt veraces nec
aperti, nec ostendunt se tales, quales sunt, reprehensibiles
existunt. Quid enim aliud est mentiri, nisi non
esse apertum, et non ostendere se talem, qualis est.
Ab hac ergo veritate, per quam quis reddit se veracem

Torna all'inizio