Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1924


CAMPANIA Gallie fluvius est.
CAMICOS Sycilie fluvius monti adusto simili Affricano
iunctus.
CANNA fluvius est Apulie quem supra Aufidum
nuncupavimus.
CANNAS Bragmanorum Buvius navigabilis, quem Actogalige
populi incolunt. Hic in Gangem effluit.
CANTABAM fluvius est orientalis, qui susceptis aliis tribus
fluminibus in Yndum labitur fluvium.
CAPADOX amnis Capadocum est, qui Galacias Morinas terminat
et de se Capadocie nomen dedit.
CAPER Asye nuvius est Laodiceam Lyco flumini appositam
abluens.
CARACTES Buvius est Pamphylie, sic dictus quia se precipitat,
iuxta quem Perga oppidum et Diane templum que et Perga
ab oppido dicta est.
CARCINES Buvius est navigabilis in extremo Ytalie positus
haud longe a Petilia civitate.
CARAMBUCIS fluvius est sub Arctoo ubi Ripheorum montium
iuga deficiunt, apud quem habitant populi quos Arimpheos
dicunt, Hyperboreis gentibus similes. His quidem sedes
sunt nemora, cibus bacce; clementes habent ritus atque
serios.
CARESUS fluvius est ex Yda Troianorum monte diffusus,
Homeri vatis carmine celebris, esto nulla eius videantur
vestigia.
CARIE fluvius est Colchorum in Phasim profluens, cuius
ripas Saltie gentes incolunt.
CARIUNTIS Asye fluvius est supra Bithyniam Nicomediensem
fluens.
CARRO Buvius est in regione Carnorum Aquilegiam
preterfluens.
CASILINUS Campanie fluvius, a quo et oppidum Casilinum
dictum, insigne oppidanorum fide erga Romanos dum obsideretur
ab Hannibale Peno.
CASPASUS fluvius est apud Scythas.
CASUS fluvius per Albaniam fluens.

Torna all'inizio