et ipsa huic cum ceteris Christi ecclesiis annuere consentit. Facta autem est haec
sinodus Constantinopolim temporibus Vigilii papae sub Iustiniano principe contra Theodorum
et omnes hereticos, qui, beatam Mariam solum hominem, non Deum et hominem
genuisse, adfirmabant. In qua sinodo catholice est institutum, ut beata Maria semper
virgo theotocos diceretur, quia, sicut catholica fides habet, non hominem solum, sed
vere Deum et hominem genuit.
15. His diebus Cedoal rex Anglorum Saxonum, qui multa in sua patria bella
gesserat, ad Christum conversus Romam properavit. Qui per Cunincpertum regem
veniens, ab eo mirifice susceptus est. Is cum Romam pervenisset, a Sergio papa
baptizatus Petrusque appellatus et adhuc in albis constitutus, ad regna caelestia migravit.
Cuius corpus in basilica beati Petri sepultum est, et hoc super se epythapium descriptum
habet:
“Culmen, opes, sobolem, pollentia regna, triumphos,
Exubias, proceres, moenia, castra, lares,
Quaeque patrum virtus et quae congesserat ipse,
Cedoal armipotens liquit amore Dei,
Ut Petrum sedemque Petri rex cerneret hospes,
Cuius fonte meras sumeret almus aquas,
Splendificumque iubar radianti carperet haustu,
Ex quo vivificus fulgor ubique fluit;
Percipiensque alacer recidivae praemia vitae,
Barbaricam rabiem nomen et inde suum
Conversus convertit ovans, Petrumque vocari
Sergius antistes iussit, ut ipse pater,
Fonte renascentis quem Christi gratia purgans
Protinus albatum vexit in arce poli.
Mira fides regis, clementia maxima Christi,
Cuius consilium nullus adire potest!
Sospes enim veniens supremo ex orbe Brittani
Per varias gentes, per freta perque vias,
Urbem Romuleam vidit templumque verendum
Aspexit Petri, mistica dona gerens.
|
|