XXXIV. – DE PARTE DANDA CAMPARIIS COMUNIS.
Item statuerunt quod camparii dicti comunis et accusantes
facientes contra praedicta statuta et ordinamenta dicti comunis
lucrent et habere debeant tertiam partem omnium bonorum
et poenarum contentarum in dictis statutis et ordinamentis.
XXXV. – INCIPIUNT STATUTA BALLARUM DEBENTIUM SOLVERE.
Item statuerunt et ordinaverunt quod aliquis victuralium
vallis Diverii non possit nec debeat levare, portare nec ducere
aliquam ballam ad mercantiam in intus vel in foris nisi pro
peso et partita, et de licentia partitorum quae sit comperata
extra confines Ossolae a saxo santi Mauritii inferius et de Lathinasca
in intus. Et qui contrafecerit vel venerit det et solvat
pro poena et bano pro qualibet persona et qualibet vice soldos
duos imperiales et amittat suam primam voltam in intus, si est
in intus et si est in foris amittat in foris. Eo salvo et reservato
quod si mercator sit homo qui maneat in ossolla cum
catia et quod tunc victuralis non teneatur ad praedictam poenam,
cuius poenae pecuniaria sit partitorum praedictorum. Et
poena voltae ba1larum sit ductorii victuralium dictae vallis
Diverii.
XXXVI. – DE QUIBUS BALLIS DEBEAT FIERI SOLUTIO PRO SOSTA
ET IRE PRO PARTITA.
Item statuerunt quod tota mercantia quae fuerit comperata
in ossolla per mercatores habitantes extra confines ossollae debeat
ire et vadat pro partita et pro peso praeter victualia. Et
qui duxerit ea contra formam dicti statuti det et solvat praedictam
poenam ut supra exceptis rebus quae nascuntur et
fiunt in ossolla.
XXXVII. – DE VOLTA BALLARUM IN INTUS NON AMITTENDA.
Item statuerunt et ordinaverunt quod aliquis victuralium
non debeat amittere suam voltam in intus si potuerit in illo die
consignare ad sostam comunis illam ballam vel mercantiam et
ille... illi cui denuntiatum fuerit per partitorem in die anteriori
quod debeat portare ipsam ballam vel mercantiam et qui non
consignaverit in illo die ad sostam comunis amittat suam voltam
in intus. Et quod mercator possit in antea duci facere ad
expensas illius qui debebat ducere illam ballam.
|
|