Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 280


QUAESTIO 1
Hic quaeruntur sex: 1. Utrum gratia ponat quid creatum in anima; 2. Si ponit,
utrum ut substantia, vel accidens; 3. Si est accidens, in quo sit sicut in subiecto,
utrum in essentia animae, vel in potentia; 4. Utrum gratia sit virtus; 5. De divisione
gratiae in operantem et cooperantem, vel praevenientem et subsequentem;
6. Utrum gratia dividatur per essentiam in diversis virtutibus et donis, et huiusmodi.
ARTICULUS 1
Utrum gratia sit aliquid creatum in anima
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod gratia nihil creatum in anima ponat. Gratia enim acceptationem
quamdam ponit in eo qui habere gratiam dicitur, ut scilicet sit acceptus ei
cuius gratiam habet. Sed ex hoc quod aliquis dicitur acceptus alicui nihil ponitur
in acceptato, sed in acceptante. Ergo ex hoc quod homo gratiam Dei habere
dicitur, nihil in eo ponitur.
2. Praeterea, ut dicitur Sap. 11, Deus diligit omnia quae sunt. Sed gratia non
aliud quam acceptionem dilectionis significat. Si ergo in homine aliquid ponitur
supra sua naturalia per hoc quod gratiam habere dicitur, videtur quod in
omnibus creaturis aliquid supra naturalia ponendum sit per hoc quod a Deo
diligi dicuntur.
3. Praeterea, quanto natura perfectior est, tanto expeditius suum finem consequi
potest. Sed natura humana inter alias creaturas, ad minus inferiores, perfectior
est. Si igitur aliae creaturae sola Dei providentia sine aliquo superaddito
suis naturalibus finem proprium consequi possunt, videtur quod multo fortius
haec rationalis creatura consequi possit. Ergo nullo superaddito naturalibus
indiget, quod gratia dici possit.
4. Praeterea, eius est recreare, cuius est creare. Sed ipse Deus solus sine medio
animam creavit. Ergo eius solius est recreare. Si igitur gratia recreare dicitur,
videtur quod gratia nihil creatum dicat.
5. Praeterea, sicut anima est vita corporis, ita Deus est vita animae. Sed anima
vivificat corpus nullo medio. Ergo et Deus vivificat animam immediate. Non
ergo gratia aliquid creatum in anima est, cum per gratiam animae vivere dicantur.
Ad hoc etiam possunt induci quaedam rationes quae supra positae sunt in
1 lib., 17 dist. de caritate; unde hic dimittantur.

Torna all'inizio