Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 80


Gaudemus de sene nostro, magistro P., quod vivit et sanus est, et nihilominus accedit ad gaudium,
quod metas suspectas transiliens spem producit ad vite spatium longioris.

II 77

Mixturam attulit pagina vestra: baiula egritudinis et salutis vinum infundens et oleum animo dili gentis.
Porro etc.

II 78

Committitur filie cedule, quod mater epistola pre rubore non recipit, videlicet quod vilem passus
sum in utraque petitionum vestrarum repulsam. Verum id bonitas vestra non meruit; presumitur,
quod Thome contemptui debeatur. Unde, si placet, hiis temporibus apud dominum papam petitiones
vestre per alium innotescant.

II 79

Super hiis, que missa pagina continebat, querentis sollicitudini respondetur per ea, que cedula continet
interclusa.

II 80

Intelleximus honorabilem esse parentelam, de qua scripsistis, et credimus esse sani consilii, ut perficiatur
prudenter, quod utiliter est inceptum. Sane de die consummationis non est nostrum dare
consilium, cum id dependat ex vestre possibilitatis effectu. Audivimus enim, quod quadringente
uncie deducuntur in dotem, de quibus trecentas ad presens debetis exsolvere et centum nostre dispositionis

Torna all'inizio