Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 210


Salvabantur tamen fide implicita redemptoris, implicando fidem suam in cognitione
Dei, vel eorum qui a Deo docti erant, indeterminate, quicumque illi
essent; sicut maiores Iudaeorum quantum ad ea quae eis nondum fuerant revelata,
dum contrarium pertinaciter non tenerent contra praedicantem fidem.
Ad quartum dicendum, quod quamvis ad cognitionem redemptoris non sufficeret
natura per se, sufficiebat tamen cum lege scripta tempore legis; ante legem
vero adiuta per gratiam.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod fides explicita ad hoc necessaria est
quod in finem ultimum intentionem dirigat. Et quia per peccatum homo ab illo
fine abductus fuerat, et non poterat reduci nisi per mediatorem Dei et hominum
Dominum Iesum Christum; ideo post peccatum oportuit haberi cognitionem
explicitam de redemptore, et praecipue quantum ad ea quibus nos in finem
reduxit victo hoste a quo captivi detinebamur.
Ad hoc autem quod nos in finem reduceret, quatuor requirebantur. Primum est
quod propugnator noster institueretur; quod factum est in nativitate. Secundum
est quod propugnaret; quod factum est in passione. Tertium est quod vinceret;
quod factum est in resurrectione, quando aeternitatis aditum devicta morte
reseravit. Quarto quod victoriae suae omnes suos participes faceret; et hoc erit
in iudicio, quando bonis bona et malis mala reddet. Et ideo ista praecipue
requirebantur ut de redemptore explicite scirentur. Tamen possibile est quod
secundum diversa tempora horum distinctio et explicatio ante Christi adventum
creverit, ut quanto adventui Salvatoris viciniores existerent, tanto sacramenta
salutis plenius perceperint, ut dicit Gregorius. Et secundum
hoc utraque opinio in littera potest habere veritatem: prima quantum ad
propinquos, secunda quantum ad remotos.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Ioannes Baptista hos articulos plenissime scivit;
unde de his non dubitavit. Potuit autem dubitare sine praeiudicio salutis de
alio articulo passionis implicito tunc temporis, scilicet de descensu ad inferos,
non pertinaciter; quod patet, quia doceri quaerebat. Vel dicendum, ut alii
dicunt, quod ipse non dubitavit, sed quasi dubitasse visus est inquantum quaesivit
non propter se, sed propter suos discipulos instruendos. Vel fuit dubitatio
non ignorantiae, sed admirationis et pietatis.
Ad secundum dicendum, quod articulus conceptionis implicite continebatur in
articulo nativitatis in quantum est via ad nativitatem; articulus autem de
descensu ad inferos, in articulo de passione; articulus autem de ascensione, in
articulo de resurrectione, quia ibi terminatur victoria resurgentis.
Unde patet responsio ad tertium et quartum.
Ad quintum dicendum, quod in iudicio Christus nihil nobis merebitur; sed id
quod prius meruit, reddet.

Torna all'inizio