Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 302


enim super delictum suum si manifestatur, patitur
confusionem.
6. Omne autem quod manifestatur . Aliud autem
retulit quod dicit: Nolite communicare operibus
tenebrarum ; hoc est, nolite illorum opera imitari,
sed talia agite quae, si fuerint manifestati, tristes vos
minime faciant. Luminis enim sunt illa opera quae
in manifesto fiunt; tenebrarum vero illa opera sunt
quae occultantur.
7. Surge qui dormis . Testimonium hoc nullam habet
sequentiam; de lumine enim disputas retulit hoc ad opera
tenebrarum. Quidam autem dixerunt quod in illo
tempore inter alias gratias, gratia psalmos faciendi daretur;
unde hoc testimonio Apostolus abusus videtur.
8. AUGUST. ( Enarr. in psal. LXII) Somnus animae
est oblivisci Deum suum; quaecunque anima oblita
fuerit Deum suum dormivit [ al ., dormit].
9. AUGUST. (Serm. 16 De divers. in appendice , t.
X.) Redimentes tempus . Redimere tempus, hoc est,
quando aliquis tibi infert litem; perde aliquid ut
Deo vaces, non litibus; perde ergo, ex eo quod
perdis, pretium est temporis.
10. AMBROS. Mulieres viris . Tres effectus memoratus
est, inter quos duos naturales praeposuit et in
uno quoque ab inferioribus inchoavit.
11. Quoniam vir caput est . Illum ordinem Christus
habet ad Ecclesiam, eo quod ex illo secundae

Torna all'inizio