Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 269

Liber III


admirati sunt, ut cum aliquid numerose cecidisset, tota concio pariter exclamaret. <C.> quidem Gracchus dum oraret, servum cum organo quodam post se habebat, qui ei numeros modosque succineret. Cicero in eo genere, quantum intueri licet, palmam mihi videtur esse assecutus, ita nihil etiam in familiaribus epistolis quotidianoque sermone non numerosum efferebat. Neque vero tota oratio numeris tanquam versus astringenda est, sed ita a principio fluere ac ferri debet comprehensio, ut deponi et quiescere in fine, non cadere aut proiici videatur. Et quanquam clausula ipsa, id est finis comprehensionis maxime debet esse numerosa, caetera tamen omnia quae ad finem illum ducunt, numeris et modulis quibusdam carere non debent, ita ut auditor aut lector a principio videre finem illum atque expectare videatur. Neque hoc sane difficile factu est illis qui se in scribendo aliquandiu exercuere. Nam ubi primum sententia mente concepta est, confestim verba ultro sese offerunt et in ordinem ac numerum quendam digerunt. Requirunt autem non eosdem omnia numeros, sed alios alia, pro diversitate materiae et orationis genere. Contentiones enim celerius currere, narrationes tardius feri debent. Tarditatem orationi et gravitatem spondaeus in primis afferet, qui duabus

Torna all'inizio