arguebat. Non ob aliud nisi quia illa omnia 
sic simulatoria gerebantur, tanquam verum esset  
quod dicebant illi qui sine circumcisione praeputii,  
atque aliis observationibus umbrae futurorum, putabant  
credentes salvos esse non posse. 
20. LANFR.  Cum autem venisset , etc. Item probat  
quia nec Antiochiae a Petro Evangelium accepit,  
quia restitit ei; erat enim reprehensibilis. 
21.  In faciem ei restiti . Utile non esset quod palam  
nocebat corrigi in occulto; praesumendum namque  
erat de charitatis infirmitate [ f. , firmitate] tanti  
apostoli. Vel ideo quod quidam subinducti insidiabantur,  
qui referrent Paulum non esse ausum arguere  
Petrum; et circumciderentur. 
22.  Si tu cum Judaeus . Gentiliter vivebat; quia  
indiscrete cum omnibus edebat, et neminem immundum  
putabat. Probat autem quia cum sit Judaeus,  
et tamen gentiliter vivat, non debet gentes ad judaismum  
cogere. Est autem in libro totus syllogismus  
praeter conclusionem. 
23.  Cogis judaizare . Exemplo suo gentes judaizare  
cogebat Petrus, et ritum Judaeorum sequi, quando 
ipse in praesentiam eorum qui ex Judaeis crediderant,  
a consortio gentilium more Judaico se  
subtrahebat. 
24. AUGUST. ( Exposit. in Epist. ad Galat. , c. II.)  
 Et non ex gentibus . Peccatorum nomen gentibus  
imposuerunt Judaei, jam vetusta quadam superbia,  
tanquam ipsi justi essent, videntes stipulam in oculo  
alieno, et non trabem in suo; sicut interest inter  
irridentes et irrisores, inter murmurantes, et murmuratores,  
inter scribentes et scriptores, et caetera  
similia; ita Scriptura peccatores appellare consuevit  
valde iniquos, et peccatorum sarcinis  
oneratos. 
25. LANFR.  Peccatores ]. Generali vocabulo peccatores 
vocat idololatras.
  |  
  |