Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

74


universum mundum edictum miserunt ut Christiani ubique inquirerentur.
in istis autem annis, in quibus duravit persecutio
Christianorum, multa Christianorum milia fuerunt occisa,
tam in Syria quam in Grecia, quam etiam in Ytalia et maxime
Rome, Mediolani, Ravenne et in alijs partibus Ytalie.
in omnibus autem istis annis nunquam aliquis Christianus in Ianua
fuit occisus. ex quo videtur quod iam tempore Neronis
imperatoris, sub quo incepit Christianorum prima persecutio,
erat ad fidem Christi conversa. si enim infideles fuissent,
certum est quod multos Christianos occidissent, quemadmodum
civitates alie occidebant. sed forte aliquis nobis dicet quod
ideo Ianuenses Christianos non occidebant, quia per Ianuam transitum
non faciebant, istud autem stare non potest. constat
enim quod fides Christianorum ortum habuit in Syria Palestine,

Torna all'inizio