58. (1) SIMILITUDO.
(2) Similitudo est oratio res diversas assimilans non iuxta
corporis figuram, ne sit imago, et absque certa persona, ut discrepet
ab exemplo. (3) Fit autem similitudo quandoque tantum
causa ornatus, ut aliquid per simile probemus, (4) quandoque
ut rem manifestius explanemus non tamen probando,
quandoque ut rem quasi ante oculos et palpabiliter exprimamus.
(5) Et istas causas possumus quatuor modis dicere vel tractare,
scilicet per contrarium, negationem, brevitatem et collationem.
(6) Causa hornatus per contrarium sumitur similitudo ut si dicas:
'Non sicut vinum spatio temporis depuratur, ita poema recipit
a tempore bonitatem'. (7) Per negationem sumitur similitudo
causa probandi hoc modo: 'Nec equus indomitus est idoneus
ad bellandum nec homo indocilis est utilis ad virtutem'.
(8) Et nota quod si in principio similitudinis est negatio tunc
similitudo sumitur per contrarium (9); si vero in utraque parte
ponatur tunc per negationem dicitur sumi. Unde Virgilius:
'Nec citiso saturantur apes nec fronde capelle'. (10) Apertius
dicendi causa per brevitatem similitudo sumetur hoc modo:
'Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat
|
|