quia omnes in primo homine peccaverunt"  ? Ex hoc 		c.83v.b 
dicto monstratur aperte quod omnes eius posteri sunt 
infecti et remanserunt in peccato, cum scribatur Io III: 
"  Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto non 
poterit intrare in regnum Dei"  . Sed ab eterno premio 
nullus nisi per peccatum excluditur, ergo etcetera. Require 
plene in isto li. c. … (sic). Conclusit tandem Apostolus 
in fine sexti capituli ad Ro. : "  Mors est stipendium 
peccatorum, gracia autem Dei vita eterna est in Christo 
Iehsu Domino Deo nostro"  . Et Gregorius in IIII et in 
XXV Mora. dixit: "  Primus homo ita conditus fuit ut, illo 
manente in integritate, deciderent tempora nec cum 
temporibus ipse transiret. Sed ubi peccatum contigit, offenso 
Creatore, cepit ire cum tempore et sic, statu inmortalitatis  
amisso, eum cursus mortalitatis absorbuit. De 
cuius propagine, quia nascimur, eius radicis amaritudinem 
retinemus et, eo ipso quotidiano momento quo vivimus, 
incesanter a vita recidimus"  . Quod totum contra Pelagianos 
est, ut patet in li. de Sectis hereticorum, c.  Pelagianorum.  
Huius peccati auctor fuit diabolus suadendo,
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |