vero Audoaldus et sex duces Francorum ad Mediolanensium urbem advenientes, ibi
eminus in campestribus castra posuerunt. Quo loco ad eos imperatoris legati venerunt,
nuntiantes, adesse exercitum in solatio eorum, dicentesque quia: "Post triduum cum eisdem
veniemus. Et hoc vobis erit signum: cum videritis villae huius, quae in monte sita
est, domus incendio concremari et fumum incendii ad caelos usque sustolli, noveritis,
nos cum exercitu, quem pollicemur, adventare". Sed expectantes Francorum duces
diebus sex iuxta placitum, nullum ex his, quibus legati imperatoris promiserant, venisse,
contemplati sunt. Cedinus autem cum tredecim ducibus laevam Italiae ingressus,
quinque castella cepit, a quibus etiam sacramenta exegit. Pervenit etiam exercitus
Francorum usque Veronam, et deposuerunt castra plurima per pacem post sacramenta
data, quae se eis crediderant nullum ab eis dolum existimantes. Nomina autem castrorum
quae diruerunt in territorio Tridentino ista sunt: Tesana, Maletum, Sermiana,
Appianum, Fagitana, Cimbra, Vitianum, Bremtonicum, Volaenes, Ennemase,
et duo in Alsuca et unum in Verona. Haec omnia castra cum diruta essent a Francis,
cives universi ab eis ducti sunt captivi. Pro Ferruge vero castro, intercedentibus episcopis
Ingenuino de Savione et Agnello de Tridento, data est redempio, per capud
uniuscuiusque viri solidus unus usque ad solidos sexcentos. Interea Francorum exercitum,
cum esset tempus aestivum, propter inconsueti aeris incommoditatem, desenteriae
morbus graviter exagitare coepit, quo morbo plures ex eis interierunt. Quid
plura? Cum per tres menses Francorum exercitus Italiam pervagaret nihilque proficeret
neque se de inimicis ulcisci posset, eo quod se in locis firmissimis contulissent,
neque regem attingere valeret, de quo ultio fieret, qui se intra Ticinensem munierat
urbem, ut diximus, infirmatus aeris intemperantia ac fame constrictus exercitus redire
ad propria destinavit. Qui revertentes ad patriam, in tantum famis penuriam perpessi
|
|