DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, PIPPINO REGI STEPHANUS PAPA.
Presens Droctegangus abbas sacris liminibus protectoris tui, beati apostolorum
principis Petri, et nostris obtutibus praesentatus, inposita sibi verba salutationis ac
sospitatis a Deo servate atque amantissimae excellentiae tuae, innumeras omnipotenti
Deo laeti effecti gratias referentes egimus, petentes eius divinam miserieordiam, licet
peccatores et indigni, ut pro sua te protegat pietate, excellentissime fili, et multo
amplius atque perfectius suo timore tuum regnum confirmet et amore apostolico, quatenus
et presenti vita longevus feliciter fruaris et aeternae beatitudinis consors
paradysi fructu apostolici amoris effici merearis.
Etenim praesens Droctegangus, fidelis tuus missus, iuxta quod nobis locutus fuit,
congruum per eum tuae sublimissimae bonitati, in ore ponentes, remisimus responsum;
cui et in omnibus credere iubeas, fili, quia in omnibus, quae mandasti, Christo cooperante
salutaria tibi mandavimus. Sed imple dominicum dictum, sicut scriptum est,
quoniam “qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit”; ex hoc enim “centuplum
accipies et vitam possidebis aeternam”.
Hoc autem petimus, fili: ut, dum missos tuos ad nos remittere iusseris cum responsis,
hunc Iohannem virum religiosum cum eis mittere iubeas; fidelis enim tuus
est et prudenter reportat responsa.
|
|