Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 294


prepositi dare ipsum censum, seu aurum, vel argentum, aut alia
mobilia valientes solidos tres; omne annualiter infra mense november
detis ipsum censum. pro ea vero racione ad usufruendum
dedimus vobis suprascriptis germanibus, vel ad vestris heredibus
usque ad ipsi suprascripti viginti novem anni completi, quia
vos dedisti mihi suprascripti Iohannes abbas, pro hac causa, in ista
conveniencia de vestra mobilia valientes solidos sexaginta, quod nos
suprascripto Iohannes abbas recepimus ad pars nostro monasterio
restaurandum. et hoc repromitto ego Iohannes abbas, per consensu
de predicti monachi, et obligo me, vel successores meos
vobis suprascriptis germanis, vel ad vestris heredibus, si vos ipsa
supradicta res ad proprietatem predicto nostro monasterio conservaberitis,
et ipso iam dicto censu annualiter dederitis, omnia
sic feceritis, vel observaberitis, sicut superius scriptum est; et si
ego Iohannes abbas, vel successoribus meis vobis suprascriptis germanis,
vel ad vestris heredibus de ipsa suprascripta res aliquid retollere
quesierimus, aut contenderimus, aut foras mittere presumserimus
per qualibet ingenium, ut componamus ego suprascripto
Iohannes abbas, vel successoribus meis vobis supranominatis germanibus,
vel ad vestris heredibus, cui ex nostra culpa dederit, auri
mancosi quinquaginta, quia inter nobis tale stetit conveniencia.
Que[m] vero hunc scriptum libellum seu conveniencie rogatus a
suprascripto Iohanni abbati, per consensu de suprascripti monachi,
scripsi ego Lupo notarius. Ab incarnacione domini nostri Iesu Christi
sunt anni nungentesimo octogesimo tercio, et imperante domno
Otto, gracia Dei, imperator augustus, anni imperii eius, Deo propicio,
quintodecimo, et mense november [.....], per indiccione .XI.a
Actum in Pinne, feliciter. Ego qui supra Iohannes abbas.† Ego
Roffridus diaconus et monachus ac prepositus. † Ego Aczo presbiter
et monachus ac prepositus. Ego Petrus diaconus et
monachus.

Torna all'inizio