vel quod est forte nephandius, non
contentae, ut velut ab Arrio Arriani, vel a
Nestore Nestoriani, aut a similibus similes
nuncupentur. Sed in exemplum martyrum,
qui pro fide catholica martyrium subierunt,
Patarenos se nominant, velut expositos
passioni. Hujusmodi vero miseri Patareni,
a quibus abest sancta credulitas divinitatis
aeternae, sub uno contextu nequitiae, insimul
tres offendunt, Deum videlicet, proximos,
et seipsos. Deum, dum Dei fidem et consilium
non cognoscunt: decipiunt proximos,
dum ipsis specie spiritualis alimoniae,
haereticae pravitatis oblectamenta ministrant,
crudelius etiam saeviunt in seipsos, dum post
animarum dispendium, corpora denique
severae mortis illecebris, quam per agnitionem
veram et verae fidei firmitatem possent
evadere vitae prodigi et necis improvidi
sectatores involvunt, et quod est ipso dicto
durissimum, superstites etiam non terrentur
exemplo. Contra tales, Deo, sibi, et hominibus
sic intentos, continere non possumus motus
nostros, quin debitae ultionis in eos gladium
exeramus, tanto ipsos instantius persequentes,
quanto inevidentiorem declusionem
fidei Christianae, propter Romanam Ecclesiam,
quae caput est omnium Ecclesiarum, judicatur
superstitionis suae scelera latius exercere, dinoscuntur
adeo, quod ab Italiae finibus,
praesertim a partibus Lombardiae: in quibus
|
|