ejusdem carceri mancipatis: et litteris inventis
ad dominum papam transmissis, mendax
fama multorum longe aures verisimili figmento
complevit, quod nuntii et aurum Conradi
de Antiochia destinatum ad manus rectoris Campaniae
pervenerunt.
Sane inter haec cum exules regni, qui sunt
in Sicilia, Gallicorum captivorum morte plurimum
affectarent, ad dominam praedictam,
quodam forsitan animo patris interitum vindicandi,
non minus ....... caussas studiose
mendicaret, quibus Principem morti traderet,
multorum infamium, et illorum, quos capitali
odio Gallicos abhorrere credebat, Messanam
concilium convocavit; et de ipsorum praeservatione
adduc ...... nonnisi damna gravia,
et expensae multae Siculis poterant pervenire,
ordinavit de morte Principis in seditioso
populo arringari.
Verum quamquam illorum de Sicilia vana
consilia in Gallicorum praedictorum et Principis
mortem dirigi viderentur, Messanensibus tamen
solis tam trucibus et infandis consiliis, videlicet
quod contra omnium mores ...... sanguinis
..... captivi hostili bello devicti, suum assensum
animo non dandibus, tumultu concilio
discorditer dissoluto, dicti exules, associata sibi
quadam sequacium suorum manu, ad palatium
regale messanense, ubi CL Gallici sub XX Catalanorum
custodia tenebantur, succensi nimio
furore, immo potius ferina rabie concitati, gregatim
incedunt; et dato palatio violento insultu
intendendo per violentiam intrare carcerem, et
Gallicos trucidare, Catalani custodes, quos si
fata servassent, digni essent honoris et praemii,
solvunt compendia pedum, et ajunt Gallicis: "Defendite
nostras personas et vestras, quas nos
soli non possumus ab insultantibus defensare".
Ascendunt ergo Gallici per muros et tecta, alii
per excubias fenestrarum, et viriliter se tuentur,
ita quod expetentibus eos in mortem fuit omnibus
virilibus defensionibus aditus reseratus. Sed
scelerati exules, ad quorum clamores jam omnes
de terra similiter concurrerant, per littora maris
et plateas terrae lignamina coacervant, et
circumponunt palatio in non modica quantitate,
et supposuerunt in diversis per girum partibus
flammam ignis. Verum flamma et fumo valido
usquequaque in circuitu palatii praevalentibus,
tam custodes, quam custoditi Gallici necessario
prosiliunt per fenestras, sperantes ad manus homicidarum
sospites pervenire ac vitae saltem
misericordiam expectantes. Sed saeva sceleratorum
impietas singulos, prout ad terram in igne
singulariter concidebant, ardentes comprimebat
in torres, ut illos vivos aut caesos flammarum
incendium deglutiret; multorum quoque viscera,
quae crudeli gladio nonnulli delectabantur exules
aperire, ignis subjecti torrent in pruina,
et jam assata in naturali cupiditate famelica
lambunt, et immittunt etiam in crudelem stomachum
velut cibum, nulla humanitatis abominatione
|
|