Salimbene de Adam: Cronica

Pag 257


Quod Tebaldus Franciscus rebellavit imperatori.
Anno Domini MCCXLVI rebellaverunt Tebaldus Franciscus
et multi alii barones de Apulia contra Fridericum condam imperatorem.
Et capti fuerunt in Cappótio castro diu obsesso et
miserabiliter afflicti, tam viri quam mulieres et parvuli eorum.
Eodem millesimo dominus Ubertus marchio de Pelavicinis per
imperatorem Fridericum factus fuit potestas Reginus. Et fuit in
obsidione castrorum Roséne et Filine, que sunt in episcopatu
Regino; et cepit predicta castra per concordiam. Item predictus
dominus Tebaldus Franciscus aliquando fuit potestas
Parmensis.
De Parma que imperatori deposito rebellavit.
Anno Domini MCCXLVII perdidit Fridericus imperator iam
depositus Parmam exeunte Iunio. Hec est civitas mea, id est ex
qua sum ego; et obsedit eam a mense Iulii usque ad mensem
Februarii. Eodem anno, cum civitas mea esset obsessa, exivi
de Parma et ivi Lugdunum. Et audiens papa statim in festo Omnium
Sanctorum misit pro me. Ab illo enim die quo de Parma
recesseram et Lugdunum perveneram non habuerat papa nova
sive rumores de Parma; prestolabatur enim exitum rei. Cumque
familiariter in camera sua cum eo fuissem locutus solus cum solo,
inter multa que adinvicem diximus, absolvit me ipse ab omnibus
peccatis meis. Insuper et officium predicationis michi imposuit.
Sed et eodem millesimo, parum antequam Parma a Friderico
recessisset, factus erat frater Iohannes de Parma generalis
minister, in generali capitulo celebrato Lugduni in mense Augusti,
papa Innocentio quarto ibidem morante. Item eodem millesimo
dominus Bosus de Dovaria fuit potestas Reginus, et tenuit Reginos
duobus mensibus cum rege apud Guastallam.

Torna all'inizio