Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 119

Liber II


scribendum erit, tametsi quo pacto scripturi simus, ipsa nos causa nostra facile admonebit, neque enim ad eundem eodem semper modo scribendum est. Dabimus tamen operam , ut quam maximam possumus a persona nostra benevolentiam contrahamus eisque nostrarum literarum causam aut necessariam aut honestam aut utilem esse, quantum possumus ostendamus ad eosque aliquid eius vel necessitatis vel emolumenti vel gloriae pertinere demonstremus. Docilem vero in primis, attentumque reddemus, nostrae tum causae, tum personae significatione. Tota vero epistola gravis et accurata sit, ut et ille se etiam in scribendo magnifieri putet et nos apud eum opinionem nostri quam maximam comparemus. Quum autem ad inferiores scribemus, magna tum sexus, tum aetatis habenda ratio erit, ut non quid nos possimus scribere, sed quid eorum vel sexus vel aetas possit intelligere, putemus. Quid praeterea vel sexui muliebri vel iuvenili aetati conveniat, magnopere considerandum eritque id prudentiae nostrae, ad unumquenque pro aetate, pro dignitate, pro doctrina, pro materia scribere. Si ipsi in magistratu vel dignitate aliqua constituti erimus, ita scribemus, ut neque dignitatis, neque humanitatis obliti videamur: quorum alterum humilis, alterum superbi animi existimari posset. Si autem

Torna all'inizio