uobis inaudita temeritate detulisse. In quo facto nimiae neglegenciae
et acriter ulciscendae timiditatis uos et abbatem uestrum
arguere possumus. Et grauius aduersum uos commoueri deberemus
nisi ea qua uos semper caritate dileximus detineremur. Siquidem
tolerabilius nobis uideretur uillas et castella sancti Benedicti
in praedam et direpcionem dari quam ut sanctus locus et per totam,
ut credimus, christianitatem famosus et uenerabilis tante ignominie
periculo subiaceret. Quapropter, huius temeritatis noxam
inultam esse non ferentes, praesertim cum locum uestrum uiolatum
esse et exemplo huius facinoris deteriora posse uobis contingere
perpendamus, ammonemus ut diuinum officium in ecclesia beati
Benedicti non faciatis, sed altaria omnia que intus sunt detegentes
quantum sit huiusmodi uiolacionis periculum quosque
cognoscere faciatis. Si enim in ecclesia sancti Petri humano
sanguine respersa diuinum officium non sine diligenti reconciliatione
celebratur, multo magis istud quod in ecclesia beati
Benedicti perniciosius commissum est competenti indiget expiacione.
Vos itaque omnipotentem Dominum instanter deprecamini
ut tristiciae mentis nostrae dignetur super hac re nobis
consolacionem impendere, et ad reparandam in omni uestram
dignitatem modis quibus decet nos instruere.
|
|