Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 512


rex Darius pro solito tributo trasmisit. Cui Alexander respondit;
mortua est gallina que talia ova ponebat. Cum Alexander regnavit,
greci erant divisi multipliciter: non enim regebantur unico
rege. Unde, eodem Alexandro eos impugnante, coegit eos taliter
quod dominatus est cunctis; ipse namque primus extitit qui ad
unius regis dominium ipsos reduxit. Et ex tunc motus est animus
suus ad impugnandum reges omnes occidentis, et impugnavit eos
et vicit, regnans super occidentalibus omnibus. Consequenter ivit
in Egiptum edificans Alexandriam iuxta mare viride dominii
anno VII. Post ivit in terram Soepti, deinde processit in Armeniam.
Tunc, Dario sciente processum suum, illis de Tyro
litteras suas transmisit in hunc modum: Darius, rex regum, Tyri
populo. Notificatum est mihi qualiter contumax latro iste, cum
latronibus omnibus quos potuit aggregare, ad partes vestras pervenit.
Quare precipio vobis quatenus, capta omni societate ipsius
cum armis suis et bestiis, submergatis in mari; latronem vero
dominum ipsorum ad me mittere non tardetis, quia firmiter scio
quod vestra potencia et sapiencia hoc complere potestis, cum
grecus sit nullius precii et valoris; nullam antem excusationem
pretendere poteritis nisi opere compleatis. Post hoc transivit
Alexander et castra metatus est super fluvio qui dicebatur Esthachus.
Quo scito, Darius significavit sibi litteris suis hoc
modo: Darius, totius mundi rex, lucens ut sol, Alexandro latroni.
Bene scire potes quod rex celi me regem terre constituit,
sublimitatem, honorem, divicias, nobilitatem et fortitudinem mihi
concedens. Nunc vero significatum est mihi quod, adiunctis
tecum quibusdam latronibus, cum eis obtinuisti flumen Estochium
ut damna inferas terre nostre; et alligans tibi coronam,

Torna all'inizio