cum Johanne, cum Benedicto, quia sexus masculinus opus
consumatum designat. Quia vero duo sunt qui transeunt, unus
qui relinquitur ad iusticiam, libet hoc ipsum in initio
secundi status considerare persimile, ut apertius quod dicitur intelligatur.
Sicut enim tunc ad videndum Dominum relictus est de
veteri Symeon, non ut videret Christum resuscitatum sed natum,
Maria vero mater Ihesu, tunc puerpera, perseveravit ut videret
regnum Christi novum afflatum primitiis Spiritus sancti, nec tamen
ut videret regnum Christi plantatum, radicatum, et radicatum in
gentibus, Johannes vero perseveravit et vidit, sicut de eo a Domino
dictum fuerat «sic eum volo manere donec veniam»; ita nunc quoque,
Germanus, perit, assimilatus Symeoni, sequetur Scolastica assimilata
matri Ihesu, relinquetur Benedictus, assimilatus Johanni. Denique
in Symeone iusto totus ille antiquus populus, quantum spectat ad
iustos, designatus est, qui sub lege et prophetis salvatus est; in
matre domini, ecclesia primitiva; in Johanne evangelista, ecclesia
propagata in gentibus. Eodem modo a principio in Abraam, in Sara
et Ysaac tria ista designata sunt. Sed et nunc simili modo in Germano,
Scolastica et Benedicto, pertinens ad finem status secundi
et initium et perfectionem tertii, significatio facta est. Etenim in
Germano episcopo sanctorum ordo episcoporum designatus est, cuius
clarificatio est in statu secundo, quem non incongrue religio talis
sequetur designata in Scolastica, que sit mediatrix inter utrumque,
habens cum primo ordine consumationis defectum, cum tertio, designato
in Benedicto, dona spiritalia degustando proficere, sicut
Ecclesie primitive contigisse cognovimus, que habuit cum primis
patribus circumcisionem servare, cum filiis sacrum baptisma et
oleum spiritale percipere. Quia vero in Petro seniore aliquando
|
|