Wido episcopus Ferrariensis: De scismate Hildebrandi

Pag 551


VII. Quod electio vel creatio Rodulfi regis contra Deum et homines fuerit.
VIII. Quod non debuerit Teutonicos adversum regem inmittere ad pugnandum et
persecutionem egisse in eundem.
VIIII. Quod non debuisset absolvere Teutonicos a vinculo sacramenti, quod regi
debebant, et quod non debeat esse perversitas domini militibus suis causa
periurii.
X. Quod debuerit scismaticos et adulteros et alios huiusmodi corripere, arguere,
non in eos persecutionem movere.
XI. Qualiter defendatur apostolatus domni Clementis et eius eleccio.
XII. Quod consideratione futurae discordiae et perturbationis silere debuerit de
perversitatibus plurimorum clericorum laicorumque.
XIII. Quod omnia bella Teutonicorum et cedes et sanguis...
XIIII.. iis non de .. .
XV.. namque doct .. pienda sacra
.. riorum ..
..
..regem .. rum ecclesi
..
EXPLICIUNT CAPITULA.
INCIPIT LIBER SECUNDUS.
P .. adhuc ad . . g .. u, qui eius electionem
arguere moliuntur. Nichil enim apud me cercius fuit vel erit, quam quod ipse legitime
Alexandro successit, et hoc tam luculentissimis testimoniis nititur, ut nullus scrupulus
relinquatur. Si quid tamen est, quod adversus electionem eius dici valeat, si
quid est, in quo reprehensibilis videatur, ostendere non sit honerosum.
[ R . Duo in eius electione concurrunt, quae non inmerito ab aliquibus arguuntur.
Sed horum alterum certum, alterum incertum est. Aiunt enim, quod ?Nicholaus
Romanae sedis episcopus, congregatis episcoporum plurimis, centum scilicet viginti
tribus, mira necessitate compulsus communiter sancxerit et salubriter ordinaverit, ut
quicumque deinceps ad apostolatum animum intendisset, vel eleccioni cuiuslibet apostolici
prebuisset assensum et operam inpendisset absque consensu et opera christiani
principis, Heinrici scilicet imperatoris et successorum eius, perpetui anathematis sentenciam
excepisset. Id autem ea necessitate decretum est, quod omnes Romani
comites, sicut semper fuit avaricia Romanorum, decedente Romanae sedis episcopo,
singuli, prout ferebat animus singulorum, singulos apostolicos eligebant, ut interdum
quatuor et quinque episcopos Romana sedes haberet. Hinc contentiones innumerae,
caedes et bella, turbationes et iurgia exoriri. Fretus quisque multitudine militum et
suffragio propinquorum, quicquid Romanae ecclesiae poterat rapiebat. Distrahebatur
praedium Romanae sedis in partes innumeras, et is novissime omnium probatissimus
et melior apostolicus habebatur, qui maiorem Romanis pecuniam contulisset. Hic ab
omnibus laudabatur, excipiebatur moenibus, aliis extra vagantibus, factaque erat sedes
Petri in diversorium Simonis, et quod ante fuerat gratiae, iam pecuniae videbatur.
Tandem sicut Domino placuit, Gerardus Florentinae sedis episcopus, natione Burgundicus,

1



5




10




15




20




25




30




35




40



Torna all'inizio