in ueritate carnis etiam formam deitatis intellegunt, sicut per
prophetam dicitur: Scitote quoniam dominus ipse est deus'. Tu
quidem coniceris adstruere, quia per Iohannem et Paulum aduocatus
noster perdocetur, idcirco uerus dei non debeat filius praedicari.
Vir autem iste egregius doctor unigenitum illum incunctanter dei
filium in eodem Moralium stili libro uicensimo secundo uoce
praeconia est professus. Ipsum uidelicet Iohannis Paulique in medium
deductum testimonium sic ait: 'Vnigenito enim dei filio pro homine
interpellare est apud coaeternum patrem ipsum se hominem
demonstrare, eique pro humana natura rogasse est eandem
naturam in diuinitatis suae celsitudinem suscipisse'. Vnigenitus
quippe dici non nisi uerus sit filius potest. Aut me ergo cum beato
Gregorio fautoribus tuis accusa, aut relicta illorum prauae pollicitationis
perfidia me cum pariter beato Gregorio crede. In expositione
libri Hiezechielis omelia octaua sic est affatus: 'Volens', inquit,
'Paulus nuncupatiuum dei nomen ab essentiali discernere, de
redemptore nostro locutus est dicens: Quorum patres et ex quibus
Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus
in saecula'. Et post paululum: 'Non hunc deum tantummodo, sed
deum super omnia esse memorauit'. Idem in omelia tertia decima:
'Redemptor', ait, 'noster non solum homo ultra homines sed homo
etiam super angelos factus'. In omeliis namque euangelicis semper
et ubique, ubicumque se ratio contulit fidei, et uerum deum et
uerum dei filium unum eundemque ex utraque et in utraque
confessus est natura.quemadmodum in decima omelia luculento
aratri insulcatum stilo legentis oculus non defraudatur, 'Pensate',
referens, 'fratres, post incarnationem unigeniti filii qualis sit hodierna
solemnitas de aduentu sancti spiritus. In illa quippe deus in se
creando suscepit hominem, in ista homines facti sunt per adoptionem
dii'. Idem ipse: 'At uero multi tunc Iesu dici poterant, non
tamen substantialiter sed nuncupatiue'. Habes itaque quoniam
naturaliter factus est deus homo. Habes etenim quia et Iesus non
|
|