de Francia qui erant iuxta me ex devotione et pietate quasi
inconsolabiliter flebant. Post regem vero cardinalis Romane curie,
scilicet dominus Oddo, qui condam Parisiensis cancellarius fuerat
et cum rege transfretare debebat, exorsus est loqui et paucis
verbis nos expedivit, faciens quod Ecclesiasticus VII docet:
Coram rege noli velle videri sapiens. Et iterum Iob XXIX: Verbis
meis nichil addere audebant. Item Prover. XXX: Ne addas quicquam
verbis illius et arguaris inveniarisque mendax. Post istos
duos, locutus est frater Iohannes de Parma, generalis minister, cui
ex offitio incombebat responsio, dicens: «Ecclesiasticus docet,
XXXII: Loquere maior natu, decet enim te. Primum verbum diligentis
scientiam. Rex noster et dominus et pater et benefactor, et
qui congregationi pauperum affabilem se fecit, venit ad nos humiliter
et utiliter, curialiter et benigne, et primo locutus est nobis
sicut eum decebat; nec petit a nobis aurum et argentum, quibus
per Dei gratiam eraria sua sufficienter abundant, sed postulat
orationes et suffragia fratrum, et pro tali negotio pro quo multipliciter
commendandus videtur. Quia revera hanc peregrinationem
et crucis signationem assumpsit dominus rex ad honorem
Domini nostri Iesu Christi et ad dandum Terre Sancte succursum
et ad debellandum hostes et inimicos fidei et crucis Christi et
ad honorem universalis Ecclesie et totius fidei Christiane et pro
salute anime sue et omnium qui secum transfretare debebunt.
Quapropter, quia fuit precipuus Ordinis benefactor et defensor,
non solum Parisius, verum etiam in toto regno suo, et quia ita
humiliter venit ad nos cum tam digna societate pro tali negotio
ad suffragia Ordinis postulanda, dignum et congruum est ut rependamus
ei aliqua beneficia. Et quia fratres de Francia promptiores
sunt ad negotium istud suscipiendum et plus intendunt facere
quam ego scirem imponere, ideo illis nullam legem impono. Quia
vero ego inchoavi Ordinem visitare, disposui in mente mea cuilibet
sacerdoti pro rege et pro tota sua societate IIII missas imponere:
unam de Sancto Spiritu, aliam de Cruce, tertiam de
beata Virgine et quartam de Trinitate. Et si contingat quod filius
Dei vocet eum de hoc mundo ad patrem, adhuc per fratres superaddentur
maiora. Et si non respondi sufficienter secundum desiderium
|
|