QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de virtutibus libero arbitrio annexis; et quaeruntur quatuor:
1. De sensualitate, quid sit; 2. De superiori et inferiori parte rationis;
3. De synderesi; 4. De conscientia.
ARTICULUS 1
Utrum notificatio sensualitatis posita in littera sit conveniens
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod inconvenienter notificetur in littera sensualitas. Differt enim
sensualitas a ratione, ut in littera dicitur. Sed inferior portio rationis est quaedam
vis ex qua procedit appetitus rerum ad corpus pertinentium: quia temporalibus
administrandis intendit, ut in littera dicitur. Ergo inconvenienter per haec
sensualitas describitur.
2. Praeterea, ut in littera dicitur, quidquid commune cum bestiis habemus, hoc
ad sensualitatem pertinet. Sed vires sensitivae apprehensivae nobis pecoribusque
communes sunt. Ergo ad sensualitatem pertinent. Sed ex apprehensivis
non procedit appetitus et motus. Ergo inconvenienter per haec sensualitas
describitur.
3. Praeterea, secundum Philosophum in 2 Elenc., eadem est ratio rei et
unius rei. Sed sensualitas non est una vis animae: quia si colligit apprehensivas
et appetitivas, constat quod plures sunt: similiter etiam si colligit appetitivas
tantum, quia appetitus sensibilis, qui nobis et pecoribus communis est, in duo
dividitur, scilicet in desiderium et in animum, ut in 3 de Anima dicitur,
sive irascibilem et concupiscibilem, quod idem est. Ergo videtur quod inconvenienter
dicat sensualitatem esse vim animae quamdam.
4. Praeterea, unius virtutis est unus actus. Sed ipsi sensualitati duos actus attribuit,
idest appetitum et motum. Ergo inconvenienter eam describit sicut unam
quamdam vim.
5. Praeterea, si sensualitas est una vis, non potest esse nisi quod sit appetitus
sensibilis. Sed appetitus non est ex appetitu. Ergo videtur quod inconvenienter
dicat sensualitatem esse ex qua est appetitus rerum ad corpus pertinentium.
|
|