Salimbene de Adam: Cronica

Pag 890


Iacobinus de Beneceto miles pulcher et ditissimus valde in
possessionibus et domibus et thesauro, sed omnia consumpsit et
dissipavit in comessationibus et histrionibus et curialitatibus suis,
ita quod filii sui non habebant quid comederent, ut dixit michi
cum fletu Arpus, unus illorum, nisi ab aliis mendicarent. Item
dominus Arpus de Beneceto, germanus frater predicti domini Iacobini,
cum domino Bernardo Bafulo Ordinem fratrum Minorum
intravit quasi tempore primitivo quo fratres Minores in Parma
cognosci ceperunt.
De domino Bernardo Bafulo, qui factus est frater Minor.
Erat autem dominus Bernardus Bafulus miles ditissimus et
famosus et multum nominatus in Parma et erat homo magnifici
cordis
et probus armatus et doctus ad bellum. Hic in principio
sui ingressus in Ordinem, amore provocatus divino, mirabilem
demonstravit fervorem, opere implendo Apostolicum dictum.
Dicit enim, Heb.: Exeamus cum Iesu extra portam, improperium
eius portantes.
Quod frater Bernardus Bafulus fecit se verberari per Parmam, cuius exemplo
multi multa bona fecerunt.
Nam, ignorantibus fratribus, precepit duobus hominibus suis
ut unus sederet in equo et alius ligaret eum ad caudam eiusdem
equi, et verberando per civitatem incederent et via publica graderentur
clamando valenter: «Date latroni, date latroni!». Cumque
pervenissent ad porticum Sancti Petri, in qua milites ex
more, causa deductionis, tempore otii sedere soliti sunt, credentes
eum vere esse latronem, qui pro maleficiis talibus vapularet,
ceperunt et ipsi clamare: «Date latroni, date latroni!». Tunc
dominus Bernardus elevata facie dixit ad eos: «In veritate bene
dixistis: 'Date latroni', quia hucusque contra Deum altissimum
et contra animam meam ut latro vixi, et ideo dignus sum talibus

Torna all'inizio