I 30
Scripsistis, quod pecuniarum multitudinem non habetis; rescribimus, quod nos similiter non habemus.
Eatis igitur ad habentes et acquiratis vobis. Equi vere sunt nobis, sed cum nullus de vestris in
nostro servitio sit admissus, ad subrogationem alterius non tenemur.
I 31
Iturus ad colloquium principis pecuniam expetis in subsidium expensarum. Verum cum adhuc
incerta sit summa, usque ad reditum poterit differri petitio, ut sic ex certitudine sumptuum subsidii
certitudo formetur.
I 32
In questionibus, que in iudicium deducende sperantur sub pretextu dubii iuris, nos non decet de
facili litis initium prevenire responso, ne plus audacie detur actoribus et reis minus confidentie relinquatur.
Non ergo miremini, si aliud non respondemus ad presens, sed forte prudentia vestra
eliciet aliquid, ut sic loquamur, de responsi negatione responsum.
I 33
Referunt plurima plurimi, sed non omnia digna fide. Sane quia non sunt mihi peregrini mores hominum
patrie, que vos habet, discerno interdum, quorum et quibus sermonibus debeam auris accomodare
auditum, et sic super hoc non oportuit, licet forsan expedierit, alias litteras destinare.
|
|