Papias: Ars Grammatica

Pag 193


< 7.3 DE PRETERITO PERFECTO
TERCIE CONIVGATIONIS >

1 Tercia uero coniugatio diuersissimas habet terminationes, id
est: io, uo, bo, co, do, go, ho, lo, mo, no, po, ro, so, to, xo . 2 In io
igitur antecedente a unum defectiuum inuenitur, "aio", dissillabum,
penultima producta; "ais, ait" similiter sunt dissillaba, sed
correpta penultima. 3 Nam i pro duplici consonante transit in
uocalem, in secunda et tercia persona, quod in nullo uerbo in io
inuenitur; cuius preteritum cum "ait" inueniatur, debuit prima
persona "ai" facere, sed non est in usu; potest tamen "ait" presens
pro preterito intelligi. 4 At uero, cum "ai" imperatiuum reperiatur,
quarte magis coniugationis uidetur. 5 E quoque antecedente
"meio" i loco consonantis habet, infinitum cuius est "meiere", imperatiuum
"meiite"; preterito deficit, sed et "mingo" dicitur, ex
quo "minxi". 6 V uero antecedente "inquio, inquis, inquit, inquiunt,
inquisti"; imperatiuum "inque", subiunctiuum "inquiam,
inquias, inquiat", futurum "inquam" facit. 7 In cio antecedente a ,
eam a mutant in e productam, et abiecta o productaque i faciunt

Torna all'inizio