dominicis vero diebus de Apocalipsi; nimirum quia lecciones 
epistolarum Pauli, que aperte sunt, cotidie utiliter legi poterant, de 
libro autem Apocalipsis, non nisi in tertio statu quando servabatur 
intelligendus, quia qui legit quod non intelligit, aut omnino steriliter,  
aut non multum utiliter legit. Sequitur autem post ymnum 
leccio de evangelio, quam debet legere abbas, qui tenet locum  
Christi, nimirum quia post verba trium amicorum Iob et ipsius Iob, 
qui quartam quodammodo leccionem legit, et Deum pre omnibus 
glorificavit, locutus est et Dominus per seipsum, ostendens veritatem 
<et> iuditium. Erit autem istud in illo pentecoste affuturo, quod 
erit peractis leccionibus quatuor., cum veniens manifesta «ille Spiritus  
veritatis, docebit nos omnem veritatem». Nobis ergo respondentibus,  
amen, attestantibus quod vera et iusta sunt iudicia eius, docebit  
nos ipse, laudare Patrem et Filium et Spiritum sanctum, quod 
significat Te decet laus, et illud quod dicit Apostolus: «o altitudo 
sapientie et scientie Dei: quam incomprehensibilia sunt vie eius, et 
investigabiles vie eius, quoniam ab ipso et per ipsum et in ipso sunt 
omnia: ipsi», et cetera. Erit autem quod reliquum erit temporis in 
gaudio, donec sex vicibus alleluia cantetur. Sex etenim vicibus alleluia  
cantanda est in statu tertio multiplicata psalmorum modulatione,  
hoc est, a nocturno tertio usque ad nonam. Quod autem vespertinam  
laudem cum antiphona persolvendam mandavit, quid aliud 
intelligere possumus, nisi id quod Jezechiel et Johannes describunt, 
venturum, scilicet, Gog prope finem seculi et castra sanctorum circumdaturum,  
per quem draco rufus, ac si verbere caude, desperatius  
pre solito persequetur electos? Sed et post completorium directaneos  
et sine antiphona, quia finito iam mundi cursu, doctor non 
erit qui exhortetur ecclesiam, sed quasi navis deposito velo impetus
  |  
  |