Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 321


Rutilium rufum significat, cuius coloris studiosae etiam antiquae
mulieres fuerunt, unde et rutiliae dictae sunt.
Rutrum dictum, quod eo harena eruitur.
Rotundam faciebant aedem Vestae ad pilae similitudinem,
quod eandem credebant terram esse.
Rupitia damnum dederit significat.
Rudus vel raudus cum dicitur, res rudis et inperfecta significatur;
hominem quoque inperitum rudem vocamus.

Torna all'inizio