Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 606


machinae est, quod loco contraponderis habet funes, qui
trahuntur per vires et manus hominum. Huiusmodi enim
machina non proiicit lapides ita magnos, sicut praedicta
tria genera machinarum: tamen non oportet tantum tempus
apponere ad proportionandum huiusmodi machinam,
sicut in machinis praefatis, ita quod pluries et citius
proiicit haec machina quam praedictae. Illae igitur qui obsidet
castrum aut civitatem aliquam, si vult eam impugnare
per machinas lapidarias, diligenter considerare debet,
utrum magis possit munitionem illam impugnare
proiiciendo rectius vel longius, vel medio modo inter
utrunque vel etiam magis posset obsessos offendere proiiciendo
spissius et frequentius. Nam prout viderit expedire
omnibus praedictis machinis, vel omnibus praefatis modis
proiiciendi, vel aliquibus sine aliqua praedictarum machinarum,
castrum, vel civitatem obsessam poterit impugnare.
Si enim plena notitia habeatur de machinis, de quibus
mentionem fecimus, sufficienter scietur, quomodo
per machinas lapidarias poterit quaelibet munitio impugnari.
Nam omne genus machinae lapidariae, vel est aliquod
praedictorum, vel potest originem sumere ex praedictis.
Est etiam advertendum quod die et nocte per lapidarias
machinas impugnari possunt munitiones obsessae.
Tamen, ut videatur qualiter in nocte percutiunt lapides
emissi a machinis, semper cum lapide alligandus
est ignis, vel ticio ignitus. Nam per ticionem
ignitum lapidi alligatum apparere
poterit qualiter machina proiicit,
et qualis sive quam ponderosus
lapis est in funda
machinae imponendus.

Torna all'inizio