quiescendum, ut quiescenti etiam sit agendum quiescere credens, si domini
servitia prosequar, quod sim acturus in antea, devotum vestrum queso
per litteras doceatis.
Domino G. de Cusentia Nicolaus de Rocca.
Ut loquar ad litteram, satis me pavit littera quam misistis, ex cuius
sapore dulcifluo fructus exuberans mentem erexit, spem fovit, fiduciam
roboravit. Scitis enim quod, quamvis domestica statio grata sit animo, si
temporis tamen qualitas et conquassationis humane conflictus, qui non
nisi superum favore contunditur, attente pensantur, numquam me sic
segnities familiaris involveret, nunquam uxorius demulceret amplexus,
aut status itineris otia delectarent, ut continue delectarer in montibus,
nisi de persona vestra confiderem et in prosperitatis vestre successibus respirarem.
In hoc etiam confidentie nutrimento non sic eligo quiete dissolvi,
ut domini nostri, a quo salus omnium et vita dependent, servitia
reiecisse conspiciar, ut a servitiis eximer ut mancus abiectus. Propter
quod vobis confidenter insinuo, quod, licet mihi dudum mandatum dominicum
misissetis ut, ad comitem … me transferens, cum eo usque ad felicem
|
|