Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
in mare adversus Sicionem, a Coryntho non amplius .VII.
mil. p. distans.
ACONTIUS mons est Magnesie, seu, ut aliis placet,
Boetie.
ACROCERAUNI montes excelsi sunt inter Armeniam et Hyberiam,
sic dicti eo quod fulminibus sepissime infestentur. Nam
'ceraunos' grece, latine 'fulmen' dicitur; et secundum alios
‘acros' 'ignis', 'ceraunia' 'summitas', quasi 'montes ignitas habentes
a fulminibus summitates'.
ACROCERAUNIUM promontorium Epyri est in angustias
Adriatici sinus emissum, inde dictum quod montibus conterminum
sit qui et Acrocerauni dicuntur, eadem ratione qua superiores
diximus nominatos.
ACROCORINTHUS mons est altitudinis eximie inter Egeum
mare et Corinthium sinum positus, adeo quod utrumque
inumbret mare.
ADILISIU Magnesie mons est seu, ut non nullis videtur,
Boetie.
ADOREUS mons est Frigie, ex quo Sangarius erumpens fluvius
per Frigiam labitur in Bithyniam.
APHESANTA sunt qui dicant montem esse Tarso Cilicie Alii
vero dicunt in sinu Argolico positum, quod ego magis credo,
eo quod tam primi quam secundi conveniant in hoc, quod ex
eo Perseus ad occidendam Gorgonem iturus volatum arripuit,
et Amphyaraus et Melampus vaticinaturi de bello Thebano ab
Adrasto missi in eum ascenderunt, qui, Greci omnes, ob hoc
in Ciliciam non ivissent.
AGA mons est Maioris Armenie, ex quo veteres Eufratem
fluvium emanare testantur.
AGANIPPE mons est Boetie qui primo Enippe dictus est,
Musis sacer.
AGOLONIUS ex Arcadie montibus unus est.
AGRAGAS mons est Sycilie haud longe a Gela, muro olim
cinctus, habens in summitate oppidum. Consuevere quidem
veteres apud eum optimos equos alere et exinde in Greciam ad
agones transmictere.
AGRI SPECULA mons est Moabitarum qui ex eo quod vehementer
|
|