Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 108


[43]
Laudant divinitatem potentem
Sed quia virtus non potest esse sine potentia, laudant divinitatem,
id est Christum, potentem, quia «omnia quecumque voluit fecit in celo
et in terra, in mari et in omnibus abissis». Unde quidam angeli cernentes
incarnationem eius crucis sanguine rubricatam eumque a mortuis
resurgentem, facti novitate stupentes, sciscitantur alios angelos et dicunt:
«Quis est iste, qui venit de Edom», id est qui venit incarnatus, «tinctis
vestibus» carnis sue, qui venit «de Bosra», id est civitate munita, de
inferno videlicet, que pridem sic munita fuerat quam nullus violenter
irrumpere preter Christum nec ab ea erumpere poterat? Responderunt
angeli: «Iste est formosus» pre filiis hominum in humanitate sua,
«qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius», «gradiens»
de inferis ad superos «in multitudine fortitudinis sue» quam
habet in se Filio Dei, quia «ipse est rex glorie», qui «confregit portas
ereas et vectes ferreos» principium baratri et dehiscentis in abissum
tartari. Et illi: «Quis est iste rex glorie?» Et ipsi: «Dominus fortis
et potens, Dominus potens in prelio». Et item David laudat eum dicens:
«Domine Deus virtutum, qui[s] similis tibi» per divinitatem?
Quasi: nullus, nisi Deus, potens es, Domine, «et veritas tua» id est veritas
divinitatis tue «in circuitu tuo» <id est in homine qui Deus est,
qui est circuitus divinitatis, id est circularis perfectio, quem solum perfectum
divinitas substantialiter fecit. Vel inde vocatur circuitus, quia
divinitas non excedit eum, in eo quod est Deus. Vel Christus ideo est
circuitus Patris, quia est ei equalis, et equalitas specialiter est in Filio.
Vel est “in circuitu tuo”> id est in eternitate, que est Pater et Filius
et Spiritus Sanctus, consistit. Item David: «Posui adiutorium in potente».
Adiutorium in potente posuit, quia in Christo divinitatem
humanitati coniunxit, ut esset potens adiutorium. Illa vero, cui nec similem

Torna all'inizio