EXPOSITIO SECUNDAE PARTIS TEXTUS
«Praeterea sciendum est, septem esse vitia capitalia». Videtur inconvenienter
numerare vitia capitalia: quia superbia est aliud ab inani gloria; ergo inanis
gloria male ponitur loco superbiae. - Sed dicendum, quod quia, ut ostensum
est, superbia habet maiorem aptitudinem ut ex ea omnia vitia alia oriantur,
quam aliquod aliorum; ideo Gregorius, non posuit superbiam
quasi speciale caput vitiorum, sed quasi caput universale omnium, et nominavit
eam reginam omnium vitiorum; et loco eius inter vitia capitalia posuit inanem
gloriam, quae est propinquissima filia sua. Isidorus autem considerans quod ex
superbia omnia alia generantur, sed quaedam frequentius, quae magis cum ipsa
conveniunt, ponit ibi superbiam speciale caput horum vitiorum quae ut frequenter
ab ea oriuntur; et ideo computavit eam inter septem vitia capitalia, ut
patet Deuter. 7 in Glossa.
|
|