ecclesiam coronatus, regnum ipsum per actus et sudores bellicos conquisivit,
cuius nos, licet tunc carceri mancipatos, in ultime sue voluntatis eulogio
et heredem instituit et statuit successorem. Post nostre vero liberationis
eventum, ad sinum sacrosancte Romane ecclesie, matris nostre, refugium
habuimus et recursum, que nobis materne benignitatis habundantia
suadente in amplexus occurrens, post multe suavitatis et dilectionis indicia
nobis exhibita, diem nostre coronationis, ut hereditatem paterne successionis
verus heres acciperet, ad hunc diem dominicum, in festo scilicet
pentecosten, quo suos replevit apostolos karismatibus spiritus almus,
duxit, deliberatione prehabita, statuendum. Quo videlicet die, nos eiusdem
sponsus ecclesie Christi vicarius propriis manibus, cum festive sollempnitatis
tripudiis et sollempnis festivitatis auspiciis, regni prefati dyademate
coronavit. Quod vobis ad iocunditatem et gaudium nuntiamus, ut
sitis honoris et letitie nostre participes, qui adversitatum et tribulationum
nostrarum non fuistis extorres.
Idem rex populo Gaietano, per Stephanum.
Tanta est et esse debet subditorum fides ad dominos, quod, pro ipsa servanda,
dampna rerum, pericula corporum et demum mortem subire formidare
non debent. Huius procul dubio fidelitatis integritas difficiles res
facit faciles, graves leves, et reputat gravia dampna lucra. Pro hac profecto
tuenda inhumanis cibis innumeros narrat antiquitas et testantur moderna
tempora usos esse, quinimmo et inhumanis ac humanis deficientibus
|
|