Astensis Poeta: Novus Avianus

Pag 150


Invidus est vere quisquis solet inde dolere,
si quis mente capit quae prius ipse sapit;
quod sapis ergo boni, mea Clio, recondere noli:
si placet ut sileas, restat ut invideas.
Hoc ius, hos mores patres coluere priores,
ut sub sorte mali prosit uterque pari.
Quod placeat plebi, lex est superaddita legi:
qui socium tradit, quo reus ense cadit.
Hac ratione pares duo convenere sodales,
quae valeant, laedant, ut simul ambo ferant.
Numina divorum testatur iustior horum,
iurans malle mori quam quid habere doli.
Alter inops mentis iurat prius ossa parentis,
post mare, sceptra poli, Tartara, regna soli.
'Plus' ait 'hanc vellem vivens amittere pellem
quam frangens foedus deputer inde reus.'
Talia verba dedit; socialia foedera fregit
nec socium iuvit, quando necesse fuit.
Dum fors aequa tulit, reus hic cum compare ludit,
divertitque gradum, cum dedit illa malum;
namque timore ferae, quam posset uterque timere,
promissam pridem neglegit ille fidem.
Dum coniurabant et iter sermone levabant,
ursa repente ruit; territus ille fugit.
Territus aufugit: socialia foedera rupit;
qua sit tutus abit, roboris alta capit.
Alter praeda ferae cepit sua dampna timere;
vita velut desit, sic sine mente stetit

1



5




10




15




20




25


Torna all'inizio